라틴어 문장 검색

Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
그러나 바오로와 바르나바는 안티오키아에 머물면서, 다른 많은 사람과 함께 주님의 말씀을 가르치고 선포하였다. (불가타 성경, 사도행전, 15장35)
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.
바오로는 카이사리아에 내려 예루살렘으로 올라가 교회에 인사한 다음, 안티오키아로 내려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 18장22)
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
그런데 케파가 안티오키아에 왔을 때 나는 그를 정면으로 반대하였습니다. 그가 단죄받을 일을 하였기 때문입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 2장11)
persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
내가 안티오키아와 이코니온과 리스트라에서 겪은 박해와 고난을 함께 겪었습니다. 내가 어떠한 박해를 견디어 냈던가! 주님께서는 그 모든 것에서 나를 구해 주셨습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장11)
quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
그를 만나 안티오키아로 데려왔다. 그들은 만 일 년 동안 그곳 교회 신자들을 만나며 수많은 사람을 가르쳤다. 이 안티오키아에서 제자들이 처음으로 ‘그리스도인’이라고 불리게 되었다. (불가타 성경, 사도행전, 11장26)
nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam removere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 4:3)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
In hac conflictione Willhelmus principem exercitus Hungarorum et collateralem regis aggressus, virum illustrem et niveis crinibus renitentem, decollavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:12)
alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:11)
Vix vero Boemundus et caeteri viri fortissimi ab equis descenderant, et ecce Solymanus, qui ab eo tempore, quo in fugam ab urbe Nicaea versus est, auxilium et vires contraxit ab Antiochia, Tarso, Alapia et caeteris civitatibus Romaniae, a Turcis sparsim positis, adfuit in impetu vehementi et multitudine gravi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:1)
Dux vero Godefridus, Boemundus, Robertus, Reymundus, regia via a longe sequebantur, et Antiochiam minorem reclinantes, quae in latere Reclei sita est, hospitio nona diei hora moram facere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:6)
Apprehendit et multas civitates cum castellis quae in circuitu erant, exterritas a facie [0447D] exercitus Antiochiam tendentis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:6)
Dehinc nocte relata et tenebris incumbentibus, [0456A] plurimis consiliis invicem habitis, consilium repertum est, ut, primo diluculo apparente, ad pontem fluminis Fernae reditum pararent, et Antiochiam, urbem turribus munitam et fundatam et humanis viribus insuperabilem, securi intrarent, ne ponte praevento et flumine ab exercitu Christianorum, periculum vitae expugnati paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:1)
Vix Antiochiam praedicti Turci subierant, cum sequentis lucis crepusculo magnus exercitus Catholicorum in terminos Arthesiae castra applicuit, ibidem pernoctans in laetitia et jucunditate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:2)
Postquam in unum convenerunt congregati, non ultra ab hac die divisi sunt propter copias Turcorum inaestimabiles, qui a montanis et omni Romania profugi, ad urbem Antiochiam, quae erat inaestimabilis murorum firmitate et inexpugnabilis, pro defensione properaverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION