라틴어 문장 검색

deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi invocet, ut sibi oracula pandat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:9)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:3)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:11)
neque id solum, sed (si subita fuerit emissio spiritus per calorem ignis) tantum properant ad contractionem ut se complicent et convolvant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:14)
Neque rursus illa expansio et contractio aeris percipitur ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:6)
At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:11)
hoc est, ad expansionem corporum in majorem sphaeram, aut contractionem in minorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:3)
Atque certum est corpora tenuiora (quale est aer) pati contractionem nonnullam notabilem, ut dictum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 425:1)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:1)
Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:8)
veluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:10)
vel per compressiones, extensiones, agitationes, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION