라틴어 문장 검색

tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 6:1)
te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5A 1:9)
Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt, quae agentur, quae cogitabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:3)
quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 20:6)
Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:1)
cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 299:1)
ita ex eo intellectum est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장40)
Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 115:1)
deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:3)
quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:12)
nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 2:6)
Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4109)
Denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster, sol tibi signa dabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:18)
Tune emuli mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si sic evaderem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 7:1)
Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius nostros aggredi cogitarunt ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION