라틴어 문장 검색

Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 24:1)
se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 253:2)
Propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:8)
tu porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 1:5)
Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 1:1)
adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam quid agendum esset re integra praetorem et principes consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 98:1)
gravissimos principis labores, quis orbem terrae capessat, egere adminiculis ut domestica cura vacuus in commune consulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장7)
Quilibet in libro diuine mentis agenda Discit ibique legit que sint uentura, Deumque Consulit, in speculo deitatis singula cernens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:21)
alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet.
(카이사르, 내란기, 3권 51:9)
verum agite et, dubiis variant quia pectora curis, consulite et, motis seu vos via flatibus urget,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 660:1)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Hunc colorem GALLIO non probauit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.27)
Nunc age, Pieriae, non vos longinqua, sorores, consulimus, vestras acies vestramque referte Aoniam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권305)
Populi parti sapientiori consulere, plebis commodis providere, et vulgi convicia, probe agendo, contemnere ausus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.145)
Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION