라틴어 문장 검색

quod vis ut suscipiam cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas commutari vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:12)
deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 33:2)
Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 2:1)
Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:21)
quarum altera delecta- tionem sectatur aurium, altera, ius ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:3)
omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes, et quid agit Christus si me non suscipit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3339)
"Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 24:2)
At ille suscipiens eum, curam uulneribus egit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].10)
Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 9:1)
Haec agentem interrogavit me Halmius velemne labores suscipere necessarios ad opera Boetii mathematica edenda, nec volentem tantum provocavit sed etiam libris manu scriptis quibus optimis potuit ad me missis simul adiuvit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 2:1)
unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:2)
agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 3:2)
igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 95:1)
explicavit, in quadam epistula, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, nunquam venisse somnium, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:2)
itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION