라틴어 문장 검색

sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장6)
simul Domitium impositum triremi vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장3)
Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장1)
at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo secus in iis virium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장7)
tum tres leves cohortes ac rursum duae, dein tempore interiecto alarius eques immissus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장3)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
et habiti per Galatiam Cappadociamque dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus alariis et peditatu cohortium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장5)
quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장6)
expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장11)
et gravi Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti triremium plerasque et minora navigia passim amiserunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장4)
dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장2)
datae e classe Misenensi duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insulam tenuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장2)
multa luce revecti hostes captivis navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION