라틴어 문장 검색

communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)
seu te Lirinus priscum complexa parentem est, qua tu iam fractus pro magna saepe quiete discipulis servire venis vixque otia somni, vix coctos capture cibos abstemius aevum ducis et insertis pinguis ieiunia psalmis, fratribus insinuans quantos illa insula plana miserit in caelum montes, quae sancta Caprasi vita senis iuvenisque Lupi, quae gratia patrem mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille, urbem tu cuius monachosque antistes et abbas bis successor agis, celebrans quoque laudibus illis Eucherii venientis iter, redeuntis Hilari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum31)
tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:2)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
quis esculentus abstemium competenter arguerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:6)
omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia, omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur, omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 3:2)
si abstemium producimus, avarus accipitur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:13)
inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:3)
Aleator quanto in arte est melior, tanto est nequior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 033)
Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 373)
Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장82)

SEARCH

MENU NAVIGATION