라틴어 문장 검색

"magno hospitium miserabile, magno servorum ventres, et frugi cenula magno, fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III72)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
si dormit adulter, illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI165)
parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte conponat, veniet qui pulmentaria condit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII86)
quo, si nocturnus adulter tempora Santonico velas adoperta cucullo?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII56)
Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:1)
Quod maxime probatur, quia mulieribus, cum purgantur, etiam algere contingit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:3)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Qui nec leno potes nec comissator haberi, Nec pavidos tristi voce citare reos, Nec potes uxorem cari corrumpere amici, Nec potes algentes arrigere ad vetulas, Vendere nec vanos circa Palatia fumos, Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, V2)
Illinc cucullo prospicit caput tectus Oculoque ludos spectat indecens uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV2)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod alget ebur;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII6)
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Et aestuantem basiant et algentem, Et nuptiale basium reservantem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION