라틴어 문장 검색

Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:1)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
aut ex cyprino ceratum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:9)
remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 8:2)
Quumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut alica, oryza, ptisana, vel ex iisdem facta sorbitio, aut pulticula, et aqua quoque madens panis, imbecillissimis annumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 10:8)
Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:1)
Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIII De his quae crassiorem, quaeve tenuiorem pituitam faciunt. 1:1)
item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 1:2)
pulticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:5)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:3)
Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, vel alica elota;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 10:6)
Si siccus manet stomachus, protinus vel ptisanae, vel alicae, vel oryzae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 7:6)
Ultimum auxilium est, in alvum ptisanae vel alicae cremorem ex inferioribus partibus indere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 5:6)
deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION