라틴어 문장 검색

non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 159:3)
diversum ab hoc sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 74:1)
"denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:8)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 44:1)
sed quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:2)
Ut videlicet tale sit quod dictum est Eloim, ac si diceretur, non res multae, sed personae multae, quarum unaquaeque sit Deus, alioquin plures etiam dicerent deos, cum unus sit tantum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:6)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae sed reseruata:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 13:27)
Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:1)
alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:4)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae gratia provectum et vicem reddentem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장1)
monitum enim ne desiderio senatoris, non iam quasi de nundinis sed quasi de gratia fama dignitate certantis, tam pertinaciter praesertim in senatu repugnaret, alioqui maiorem invidiam quam proxime passurus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 2:3)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION