라틴어 문장 검색

Hanc victoriam, opportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu, Gratianus incredibile dictu est, quo quantoque vigore exserta celeritate aliorsum properans expedivit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 18:1)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
nam lupi, forsitan confertae iuventutis strepitu vel certe nimia luce flammarum deterriti vel etiam aliorsum grassantes, nulli contra nos aditum tulerunt ae ne procul saltem ulli comparuerant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:11)
LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 2:1)
Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 23:1)
item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 4:2)
Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 10:2)
Neque solum eo, sed et aliorsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:6)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)
Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:6)
Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:4)
Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:4)
nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:2)
Aliorsum vota ceciderunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:2)
vereor ne illud gravius Phaedria Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit, Quod heri intromissus non est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 26)

SEARCH

MENU NAVIGATION