라틴어 문장 검색

talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
Cur non ludo hunc aliquantisper?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 517)
at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 334)
proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo, tuam tubam totus qua patet 1 orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:1)
Cum primum aestas decessit autumno et Arvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni, ubi Thaumastum, germanum tuum, quem pro iure vel sanguinis vel aetatis reverenda 1 familiaritate complector, maestissimum inveni, qui quamquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 1:1)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
ubi fatigatus infirmitate aliquantisper moratus est, et, cum conualescere coepisset, nauigauit Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:6)
concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, dum concenturio in corde sycophantias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5244)

SEARCH

MENU NAVIGATION