라틴어 문장 검색

Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)
Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:10)
At velificationes navium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:4)
Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:3)
aut 'arma' pro navalibus armamentis, ut colligere arma iubet, quia solent naves a velificatione facile cognosci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1833)
deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:4)
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:4)
quaeso, tandem aliquantulum Tibi parce:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1148)
Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, 2 quae 3 in rem debiti mei usui mihi esse possent, quippe revisionis potestas multis modis et miseris perinde causis intercluditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION