라틴어 문장 검색

Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
(불가타 성경, 호세아서, 10장14)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
et infantes alliduntur, ut non possint vivere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM152)
insonuit cum verbere signa magister, mutatos edunt pariter tot pectora motus in latus adlisis clipeis aut rursus in altum vibratis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:270)
Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 9:1)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:10)
alii 'duo' 'simul' dicunt, non enim duo sola adlisit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6236)
sed hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:9)
non evertit fortuna, sed cernulat et allidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 4:4)
Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 57:2)
Nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:4)
Adlidet animo forma;
(세네카, 오이디푸스 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION