라틴어 문장 검색

Septima autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude etmalitia, bona mente et intentione et sine alterius lesione;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 14:1)
bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περι` ζώͺων γενέσεωσ, περι` ζώͺων ἀνατομῆσ, περι` ζώͺων ἱστορίασ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur.
(아풀레이우스, 변명 34:4)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
sed credidi me non parum commendari deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:3)
Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:2)
PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 2:1)
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 2:1)
Neque illud quenquam moveat, quod in libris ejus De animalibus, et in Problematibus, et in aliis suis tractatibus, versatio frequens sit in experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:13)
Ideo dicit Aristoteles, in libro Topicorum, quod "aliquid est problema de quo neutro modo opinamur, ut utrum mundus sit aeternus" vel non.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:6)
iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:1)
quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es adlocutione?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 382)
paulum quid libet adlocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 385)
haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2862)
dissimvlare etiam satis artificiosa adlocutio est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3057)
' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. fatigat cum clamore increpat, ut undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5732)

SEARCH

MENU NAVIGATION