라틴어 문장 검색

Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur;
(카이사르, 내란기, 2권 1:4)
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장2)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
nunc spiris Zephyros tranant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:88)
superant montes et flumina tranant, Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 5:3)
et plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장12)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장2)
"quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:4)
Medus ad mare ad meridiem versus - minor amnis eo, quem accepit - evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit, floribus vestiens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION