라틴어 문장 검색

Inter haec Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 1:1)
Ecce penu subeunt, inseruit amicus amico, Inuigilat mense, fercula mensa gerit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:6)
Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum, cum ego iam vino madens nec animo tantum verum etiam corpore ipso ad libidinem inquies, alioquin et petulans et iam saucius paulisper inguinum fine lacinia remota impatientiam Veneris I Fotidi meae monstrans,
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:3)
invigilant animi, quibus est pia cura regendi,
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 94:1)
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus7)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
Ipse quoque (ut omnes solent, qui partes subinde alternarunt) se securum minime putabat nisi in tertiae aliquius personae protectionem se reciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:6)
itaque alternandae sunt contemplationes istae, et vicissim sumendae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:6)
quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:3)
verum alia res est contraria miscere, alia alternare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:4)
Qui enim nimium invigilat, interdum dormitat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:8)
Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)
In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:25)
Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc illud uelim illa quoque noscendi uices alternare uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION