라틴어 문장 검색

Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 3:1)
Hoc lupus alterno uoluit pede, uerba resoluit:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:3)
complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam:
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:3)
"mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권205)
Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)
Set enim si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:1)
Quod cum ita sit, inquit, ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρεσ!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 6:1)
Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:14)
Amat enim quodammodo matheseos speculatio alterna probationum ratione constitui.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:3)
Alternisque uolunt perire telis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 9:1)
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
Alternus amor, sic astrigeris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 17:1)
Confluat alterni quod trahit unda uadi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 6:1)
Alternumque legens iter
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION