라틴어 문장 검색

Atque in radiis opticis et sonis et calore et aliis nonnullis operantibus ad distans, probabile est media corpora disponi et alterari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:11)
cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:11)
Diaetae enim huiusmodi alterant corpus magis, perturbant minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:19)
Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem supremam—nutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:9)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
Altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:51)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
in morso aequales videant mea vulnera collo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 89)
ungue meam morso saepe querere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION