라틴어 문장 검색

silva nemus non alta facit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 143:4)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Multae illum petiere sua de gente, sed una abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitavit femina silvis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:1)
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:10)
Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:3)
"te porticus accipit ampla directis curvata viis, ubi margine summo pendet et artatis stat saxea silva columnis, alta volubilibus patet hic cenatio valvis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem98)
Proscribit brumae solaris cereus umbram Cogens exsilium frigora cuncta pati Altis cum bruma latuit phantastica silvis, Quam silvae foliis fecerat umbra recens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:12)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 12:1)
Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis, Silvius in Latia gente vocatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권36)
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:7)
continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:3)
in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:3)
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis excitum ruit ad portus et litora complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:1)
I licet ingreditur Tiberini gurgitis antrum, currebat fluvius residens et harundinis altae concolor in viridi fluitabat silva capillo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION