라틴어 문장 검색

Attamen (ut amanter et ingenue cum rege vestro agat, quem tanquam alterum se efficere cupit, et una eademque res cum eo fieri) hoc petit, ut bona regis gratia et consensu de nuptiis eius disponere possit, prout sibi commodum videbitur, et matrimonium Maximiliani praetensum et intrusum per viam iuris irritum facere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:23)
Qui (praeterquam quod esset princeps humanissimus et moribus suavissimus), conscius sibi quam morose et parum amanter rex a consilio suo tractatus fuisset in negotio Perkini, omnibus modis contendit ut pristinum in regis benevolentia locum recuperaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:14)
melius et amantius ille qui gladium offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장2)
sed ut dicere institueram, deducuntur in scholas, quibus non facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis adferant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 2:1)
in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:2)
neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:3)
qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clariusque exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 3:2)
et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:2)
Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 2:1)
"Multos enim condiscipulos habet in theatro!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:22)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
Nec vero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius in libris qui sunt de natura deorum nulla species divina describitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:1)
Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:2)
quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION