라틴어 문장 검색

Qui (praeterquam quod esset princeps humanissimus et moribus suavissimus), conscius sibi quam morose et parum amanter rex a consilio suo tractatus fuisset in negotio Perkini, omnibus modis contendit ut pristinum in regis benevolentia locum recuperaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:14)
melius et amantius ille qui gladium offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장2)
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장2)
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Nam Caeretani cultor ditissimus agri Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII3)
tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2564)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:4)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:2)
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:1)
quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:1)
valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 2:7)
sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION