라틴어 문장 검색

(quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:6)
Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 1:1)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:4)
et ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:4)
creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 2:4)
Haec res sola, etsi ab aliis infortuniis sejungatur, satis injucunda foret;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.20)
Nascitur praeter haec de nimietate vel amatorium vel alterius generis pathos:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 16:1)
Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quicquid ubicunque invenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 4:3)
ante fugam suboles et amatorie et amare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3281)
et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'. memet super ipsa dedissem satis amatorie.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6062)
alba ligustra c. et rustice et amatorie ex floribus facit comparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 181)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION