라틴어 문장 검색

ambesas undique esas, hoc est rotundas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2571)
Qui iter arripit ad bonum exercendum, iam Deo propiorem se gerit, eius praesidio suffultus, quia vigoris divinae lucis est nostros oculos illuminare, dum ad plenitudinem amoris progredimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:7)
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3236)
sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:32)
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:4)
imumque tegit suffulta latus;
(세네카, Troades 109:1)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:10)
nisi suffulcis firmiter, non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1249)
dicit capram, quam dederam servandam sibi, suae uxoris dotem ambedisse oppido.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 17)
mi illud videri mirum, ut una illaec capra uxoris simiai dotem ambederit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION