라틴어 문장 검색

Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:2)
vocis et cantus modulatorern nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:4)
quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 2:4)
qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:2)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:2)
Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:1)
quo numine laeso ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 829)
quae sint ea numina divum] id est ut ambiguitatem oraculorum interpretetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1235)
sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 99)

SEARCH

MENU NAVIGATION