라틴어 문장 검색

Sic itaque Baldewino redempto, et in civitatem Rohas cum omni honore relato, Tankrado autem ab eadem civitate quam susceperat in custodiam excunte, semper inimicitiae et invidia inter ambos principes adeo excreverunt, ut congregata manu alter alteri praeda et insidiis nocere et adversari non abstineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:3)
quibus Lupicinus antistabat et Maximus, alter per Thracias comes, dux alter exitiosus, aemulae ambo temeritatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 9:3)
Ambo fato breves, sed alter inglorius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 1:3)
Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 93:1)
Sempronius consules fuerint ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 145:2)
infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:9)
infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 21:7)
sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis inque vicem spectans ambos "cur admovet" inquit "alter blanditias, rapta silet altera lingua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:22)
Si fuerint, inquit, uni homini duae uxores, una earum dilecta, et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios dilecta et odibilis, et primitivus fuerit filius mulieris odibilis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:2)
Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur—nam par in parem non habet imperium—oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:7)
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 26:1)
consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:1)
Unde et alteram earum esse veram, et alteram earum rursus necesse est esse falsam, cum videlicet nec ambae simul esse verae, nec ambae queant simul esse falsae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:10)
Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION