라틴어 문장 검색

incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:2)
Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:4)
munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:2)
praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:5)
item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 1:2)
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:4)
hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:2)
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:1)
at in amphitheatro nauale quoque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:2)
adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:2)
Mitior in magno clamor furit amphitheatro, Vincenti parmae cum sua turba favet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII5)
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit, homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:1)
spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:3)
qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION