라틴어 문장 검색

rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 1:1)
maximeque valent et definitiones conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 1:2)
Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:5)
ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:1)
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:1)
Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:5)
si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:5)
ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:6)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
Requies est amplificatio contuitus qui permittit ut iura aliorum denuo agnoscantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:11)
ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:2)
statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 87:4)
non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:1)
sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:2)
quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION