라틴어 문장 검색

Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:5)
Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Amor hominem inevitabili quadam necessitate constringit danda indifferenter et non danda praestare, quod quidem non est largitas sed prodigalitas ab antiqua prudentia nominatur, quam divina scriptura docente vitium constat esse mortale, cui sufficere nulla posset abundantia rerum, et ideo quemlibet irreverenter ad egestatis ima deducit, et sic per fas et nefas homines angit accumulare divitias, unde suum paupertas pascat amorem et suum in saeculo conservare possit honorem illaesum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:3)
Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:1)
Quis nubila liuor Misceat aut odium?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:6)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno, In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum Consimili sanie morboque laboret eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:2)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Sic liuore perit liuor, sic uulnere uulnus, Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur, Sic moritur uiuens ut uiuat mortuus, heres Exulat ut seruos heredes reddat, egenus Fit diues pauperque potens, ut ditet egenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:7)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Adsunt factori Parce cumulantque decorem Facture, non inuidie liuore retracte A donis anime, sed multa dote salutant Ortam, felici claudentes omine fatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:11)
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
Sed ne liuoris stimulus uideatur in istud Deseuire bonum uel me suspendere fastus, Dona feram;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:12)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION