라틴어 문장 검색

Sit ergo in corde id semper, ut stimulet duriores, ut admoneat promptiores.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:11)
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 19:1)
Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 2:2)
Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 3:1)
At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos, sed ad insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, opperiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 1:1)
Ob haec et similia percitus, metuensque ne augerentur in maius, stimulante (ut ferebatur) praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit, auxiliares milites exinde protinus abstracturum, Aerulos et Batavos, cumque Petulantibus Celtas, et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos accelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 2:1)
Atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 12:1)
paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante (ut ferebatur) Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus comites, mortem indicantes propinqui, et oraturi, ut mora omni depulsa, ad obtinendum obtemperare sibi paratum, tenderet Orientem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 4:2)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Spreta redit, spretam stimulat dolor, apta dolori Fraus subit, ad pecorum transuolat illa ducem.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:11)
Fortem fortis amet, nam fortem forcior angit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:9)
Me stimulat pietas pro te perferre duellum, Est michi pro domino dextra parata meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:31)
quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit.
(아풀레이우스, 변명 48:8)
ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(아풀레이우스, 변명 65:9)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION