라틴어 문장 검색

Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:2)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat, et anguilla.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:8)
sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:17)
unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION