라틴어 문장 검색

quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:2)
Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:3)
Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 51:2)
hoc iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:1)
quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:6)
aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:3)
Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat, et Rogo inquam mater, numquid scis ubi ego habitem?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:5)
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:7)
putares ab eadem anicula esse deductum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:8)
Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:2)
Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:7)
. . Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem Prende furem clamant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:4)
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 380)
friget fera futtile frendens, humani generis ni per suffragia gliscat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1138)
Importunitatem spectate aniculae, Quia compotrix eius est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 46)

SEARCH

MENU NAVIGATION