라틴어 문장 검색

Quam dum quandoque mentem nominat, mentem pro anima vel spirituali natura generaliter ponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:11)
Cor repletur mente, quia mens animae principale est, et virtus animae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:6)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)
Aliter itaque Filium noun (gr.), id est mentem dicit, aliter animam ipsam mentem appellat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:12)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)
Creari autem sive nasci hoc loco Macrobius abusive protulit, sicut et in primo libro determinavimus, cum videlicet tam mentem ipsam quam animam ipsam creatam dixit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:8)
unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:2)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum, sedem animae penetrat, mentem fovet et pererrat artus, sic Deus interius sentitur et inditur medullis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.6)
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:29)
In hac ergo domo epulaberis animae cibos, potusque mentis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:41)
ita sermo gravis, et quidem senilis plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:16)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Ideoque bene dicit Dominus justo, intra tu, hoc est, in teipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:6)
Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION