라틴어 문장 검색

animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:9)
aut quid opus est animam mundi his corporibus nostris inesse quae non animat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:11)
His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et, iisdem absentibus inanimata, licet ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus, et in his in quibus vacat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:13)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)
Nunquid minoris efficaciae est in nobis quam caeterae animae, aut cum jam corpora nostra defuncta sunt, non sunt idonea ad animandum, sicut antea erant praesentibus humanis animabus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:15)
Possunt ex uno corpore innumeros vermes vivificare, cum jam ipsum corpus non valet animare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:16)
Quae deest aptitudo defuncto corpori, nec item quo animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus vivificat, et recedens ipsum mortificat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:17)
Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:21)
Et post aliqua cum ipse ipsius animae vires distingueret, quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura, ut alia scilicet aliis praesint, adjecit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:22)
De copia hujus fontis ipsa Dei bonitas animavit prius coeli corpora ac siderum, hoc est ipsos angelos vel coelestes spiritus, qui ante hominem conditi sunt, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:1)
Bene autem dictum est ex ipsa sapientia eos esse animatos, quia haec est vita aeterna, ut cognoscamus sicut et cogniti sumus, facie ad faciem Deum videntes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:10)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:12)
hic homo et substantia est et corpus, et animatum et sensibile, quod est alias rationale, et mortale quod est homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION