라틴어 문장 검색

Et sicut feminis dedit vulvam natura, in qua uniuscujusque animantis generatio per menstruas formatur aetates:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:4)
Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 10:1)
Praeterea quamvis animantem grandior ictus, quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:3)
et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse dicemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:3)
Spiritus quippe nomen est naturae, anima vero officii, ab animando scilicet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:7)
nunc et seminibus si tanta est copia, quantam enumerare aetas animantum non queat omnis, quis eadem natura manet, quae semina rerum conicere in loca quaeque queat simili ratione atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare esse alios aliis terrarum in partibus orbis et varias hominum gentis et saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:7)
quaque hominis natura viget, quam corpore toto quadrua vis animat, trinis ingressibus aram cordis adit castisque colit sacraria votis;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1243)
"ut saevis animantum ac saepe deorum obstaturam animis, princeps Natura, creabas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권243)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)
sed latus armavit gelido natura veneno, et frigus, quo cuncta rigent animata, medullis miscuit et proprias hiemes per viscera duxit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine3)
ergo omnes natura cibos in corpora viva vertit et hinc sensus animantum procreat omnes, non alia longe ratione atque arida ligna explicat in flammas et ignis omnia versat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:9)
Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:7)
atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:3)
et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:3)
vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION