라틴어 문장 검색

testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrate et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 22:1)
olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 10:12)
Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 35:2)
ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 93:1)
tot populos inter spem metumque suspensos animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 201:1)
et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum versabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 42:3)
famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 665:1)
anceps igitur spes et metus miscebant animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 428:1)
ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:1)
Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 40:6)
Neque enim mihi fallere quemquam Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:34)
ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 12 1:4)
quamquam hoc quidem nimis saepe, sed eo quod in hoc inest omnis animi contractio ex metu mortis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:4)
sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 15:1)
quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION