라틴어 문장 검색

quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos, aut assequutos putaverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:2)
Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servum antefertur magno bono domini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:15)
Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:6)
Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis summis simultatibus contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장2)
Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장14)
Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Trojano ducem Agamemnonem sequuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 3:1)
Quem Apollonius, et Glaucias, et eliquanto post Heraclides Tarentinus, et alii quoque non mediocres viri sequuti, ex ipsa professione se ἐμπειριχούσ appellaverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 10:2)
quod is vitae genus sit sequutus, laboriosum, an quietum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:7)
Est autem ea moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 6:3)
Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel repererunt, vel recte sequuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:2)
illud si incidit, hoc non sequutum est, inutile eo die balneum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 6:2)
In quo vanam rationem sequutus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 16:4)
Quod, quamvis pleraque ejus viri praecepta sequutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 1:3)
rationem hanc sequutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION