라틴어 문장 검색

Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 15:1)
Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 7:1)
Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:3)
Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장2)
Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장4)
His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장6)
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장7)
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장1)
numquam vel in aequore puppim vidimus eunuchi clavo parere magistri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:258)
audebit tecum conscendere puppim et veniet longum per mare fida comes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:27)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION