라틴어 문장 검색

Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:2)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo nectebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:8)
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:4)
Multi iam excretos prohibent a matribus haedos primaque ferratis praefigunt ora capistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:3)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION