라틴어 문장 검색

Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
distinctos senatus et equitum census, non quia diversi natura, sed ut locis ordi- nibus dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo cuique pluris curas, maiora pericula subeunda, delenimentis curarum et periculorum carendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장10)
in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 91)
"in hoc regio 1 antistat loco:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:30)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
Herculis antistare autem si facta putabis, longius a vera multo ratione ferere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:10)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)
Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:7)
tamquam sus hispidus non antistet auditu, praeferunt odorandi subtilitatem:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:3)
cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:4)
Nonne antestaris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 928)

SEARCH

MENU NAVIGATION