라틴어 문장 검색

sed per viam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:4)
Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cujus mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inventionem formarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:2)
metus anticipat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:18)
Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:3)
Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:7)
Dixit enim: " Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장4)
fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:1)
Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
vicissim experiamur id est amoebaeo carmine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 284)
amoebaeum autem est, quotiens qui canunt, et aequali numero ver- suum utuntur, et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius aut contrarium aliquid dicant, sicut sequentia indicabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 285)
in amoebaeo enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo ar- bitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format re sponsionem, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 592)
offert ultro iste plus dicit lege amoebaei carminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 661)
hac te nos fragili donabimus a. c. bene anticipat et offert munus, quod ille se facturum esse promiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 851)
et cantare pares et r. p. hoc est qui possent et con- tinuum carmen dicere - nam hoc est cantare, ut "ex- tinctum nymphae crudeli funere Daphnim", vel "candi- dus insuetum miratur lumen Olympi" - et amoebaeum re- ferre, ut "et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri". 'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 51)
referebat amoebaei carminis lege, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 201)

SEARCH

MENU NAVIGATION