라틴어 문장 검색

Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
Certe si quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:7)
Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus absorberent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:7)
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti, Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, Pro benefactorum uice simia preteritorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:8)
inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:6)
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:1)
fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:7)
porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:1)
ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:1)
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 19:1)
in doloribus et anxietatibus paries, mulier - lex ista non mea est -
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:13)
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII17)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION