라틴어 문장 검색

Sed apparitiones virtutem et species virtutibus similes illos afficunt quam maxime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:6)
Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장4)
ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:4)
O quam in eius apparitione obstupui!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:3)
positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 37:1)
ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 549)
quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 1:1)
Nam Cometae qui progrediuntur secundum ordinem signorum sunt omnes, sub exitu apparitionis, aut solito tardiores aut retrogradi, si Terra est inter ipsos & Solem, at justo celeriores si Terra vergit ad oppositionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:2)
Et è contra, qui pergunt contra ordinem signorum sunt justo celeriores in fine apparitionis, si Terra versatur inter ipsos & Solem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:3)
inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 221:2)
ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 115:1)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 294:2)
et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 463:1)
speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 466:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION