라틴어 문장 검색

Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 1:1)
Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 21:1)
Tempus autem apparitionis maxime opportunum fore cum rex bello Gallico implicaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:27)
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
Sed apparitiones virtutem et species virtutibus similes illos afficunt quam maxime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:6)
O quam in eius apparitione obstupui!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:3)
an tu me de L. Tubulo putas dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:1)
profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:5)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
cui Tubuli nomen odio non est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:8)
L. Hostilius Tubulus (praetora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)264)
Tubulus si Lucius umquam, si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius, ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:5)
Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:11)
Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:1)
dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION