라틴어 문장 검색

deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 1:4)
hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:2)
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:9)
| Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:11)
De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex officio aut leviter tractatur, nisi si merum “damnum finitimum” ipsae considerantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:3)
accessiones illorum et appendices sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:5)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION