라틴어 문장 검색

accessiones illorum et appendices sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:5)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION