라틴어 문장 검색

sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:7)
Ventris etiam mulier in tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:1)
ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit appetitum;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:24)
Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:9)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
Si turpissimae pestis originem velis agnoscere, altius mentis accendas igniculum, appetentius intelligendi reperies appetitum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:2)
Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:37)
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit, Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas, Indulgere gule noli, que ventris amica est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:4)
Virtus est cohiberemotus animi turbatos, ac appetitus obedientes efficere rationi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 8:5)
Etiam certe cavere debes, ne voluntas dicendi intantum te moveat atquead dicendum inducat, quod appetitus tuus rationi non consentiat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 15:1)
Et in prædictisomnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 143:4)
quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:4)
et velut incorporeus in corpore, superferebatur diluvio, non absorbebatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:9)
corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum, insuperabilis passionibus, quasi incorporeus, in medio tantorum motuum gubernaret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION