라틴어 문장 검색

horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장12)
cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:2)
Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 1:1)
nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:2)
'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:2)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum,non usquam prorepit et illis utitur antequaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestusdemoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장26)
Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:4)
Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:1)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 286)
ut Mercurii sint virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sa- gittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3310)
tertiam esse inter aquarium et pisces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 348)
hic extremum annum sub aquarii sidere collocat, ut, quia primus na- scentis anni dies ab urbe condita K#1123. Martiis fuit, inde Februarius ultimus anni habeatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3045)
aut eadem sidus f. v. piscis aqvosi australem piscem significat, qui aquarii undam ore suscipit - unde etiam 'aquosi' addidit - :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2341)

SEARCH

MENU NAVIGATION