라틴어 문장 검색

Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
Aras, focos, penates armis incessite !
(세네카, 행복론, Liber V 89:2)
lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 170:1)
quando iam nullus esset hostium exercitus, qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 641:1)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent, cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 632:1)
Varro diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6614)
adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum focus ara sit deorum penatium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2116)
sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1785)
di quoque templorum foribus celentur opertis, ture vacent arae stentque sine igne foci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권353)
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:2)
immugit aris ignis et trepidant foci.
(세네카, 오이디푸스 5:35)
cecidi ad aras, caede votiva focos
(세네카, Thyestes 1081:1)
in aram focumve eove quo exta dari debebunt, nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 4:3)
focos quidquid ignem fovet 'focus' vocatur, sive ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur, sicut in tertio dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1181)

SEARCH

MENU NAVIGATION