라틴어 문장 검색

Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)
Nunc quae causa deum per magnas numina gentis pervulgarit et ararum compleverit urbis suscipiendaque curarit sollemnia sacra, quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, qui delubra deum nova toto suscitat orbi terrarum et festis cogit celebrare diebus, non ita difficilest rationem reddere verbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:1)
focis et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1784)
quod plenius intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque tenentem audiit omnipotens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2198)
Et cum nihil humani proficerent sensus, diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis, consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes, Chiliocomum prope Corduenam sitam ex improviso vastare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 4:1)
Tango aras, medios ignes ac numina testor, eandem vim nominis ex adprehensione significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:6)
confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 213)
Pater huius erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:2)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
"Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen" ait "vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:11)
Tango aras, medios ignis et numina testor:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:5)
[aut quod ibi Achilles occisus sit] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3323)
"utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Iulia numen erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권306)
Aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:2)
dum nocte dieque fatigas numina, dum cunctis supplex advolveris aris et mitem genium domini praesentis adoras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam31)

SEARCH

MENU NAVIGATION